

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 11: Versus 2
Atrium.Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant.Civitatem sanctam.Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quae sunt in praesenti, et quae fuerunt in praeterito ab Antichristo procedere, sicut illas quae erunt in tempore suo.